Mosaico decorativo

Löydetty 12207 Tulokset: Qui

  • expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus (Liber Genesis 27, 33)

  • qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam (Liber Genesis 27, 35)

  • at ille subiunxit juste vocatum est nomen ejus Jacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem (Liber Genesis 27, 36)

  • respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres ejus servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post hæc fili mi ultra quid faciam (Liber Genesis 27, 37)

  • cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque hejulatu magno fleret (Liber Genesis 27, 38)

  • habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui (Liber Genesis 27, 44)

  • cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui jacebant et subponens capiti suo dormivit in eodem loco (Liber Genesis 28, 11)

  • pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta cæli (Liber Genesis 28, 17)

  • dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran (Liber Genesis 29, 4)

  • quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus (Liber Genesis 29, 5)

  • sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Raël filia ejus venit cum grege suo (Liber Genesis 29, 6)

  • qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges (Liber Genesis 29, 8)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina