Löydetty 4930 Tulokset: Pugna Autem Josaphat
oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus (Epistula II ad Corinthios 13, 7)
gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem (Epistula II ad Corinthios 13, 9)
cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meæ et vocavit per gratiam suam (Epistula ad Galatas 1, 15)
alium autem apostolorum vidi neminem nisi Jacobum fratrem Domini (Epistula ad Galatas 1, 19)
quæ autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior (Epistula ad Galatas 1, 20)
eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ quæ erant in Christo (Epistula ad Galatas 1, 22)
tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat (Epistula ad Galatas 1, 23)
ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod prædico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem (Epistula ad Galatas 2, 2)
ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt (Epistula ad Galatas 2, 6)
et cum cognovissent gratiam quæ data est mihi Jacobus et Cephas et Johannes qui videbantur columnæ esse dextras dederunt mihi et Barnabæ societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem (Epistula ad Galatas 2, 9)
cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat (Epistula ad Galatas 2, 11)
prius enim quam venirent quidam ab Jacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant (Epistula ad Galatas 2, 12)