Löydetty 4890 Tulokset: Pugna Autem Asor
blasphemavit Israël percussit autem eum Jonathan filius Sammaa fratris David (Liber II Samuelis 21, 21)
locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul (Liber II Samuelis 22, 1)
hæc autem sunt verba novissima quæ dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Jacob egregius psalta Israël (Liber II Samuelis 23, 1)
prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi quæ non tolluntur manibus (Liber II Samuelis 23, 6)
necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum (Liber II Samuelis 23, 13)
obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus egressusque est Joab et principes militum a facie regis ut numerarent populum Israël (Liber II Samuelis 24, 4)
percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis (Liber II Samuelis 24, 10)
dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut incidam in manu Domini multæ enim misericordiæ ejus sunt quam in manu hominis (Liber II Samuelis 24, 14)
cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait angelo percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusei (Liber II Samuelis 24, 16)
venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende constitue Domino altare in area Areuna Jebusei (Liber II Samuelis 24, 18)
erat autem puella pulchra nimis dormiebatque cum rege et ministrabat ei rex vero non cognovit eam (Liber I Regum 1, 4)
Adonias autem filius Aggith elevabatur dicens ego regnabo fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante eum currerent (Liber I Regum 1, 5)