Mosaico decorativo

Löydetty 4890 Tulokset: Pugna Autem Asor

  • et ait Judas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua et abiit cum eo Symeon (Liber Iudicum 1, 3)

  • fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt cæsis summitatibus manuum ejus ac pedum (Liber Iudicum 1, 6)

  • filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Juda in desertum sortis ejus quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eo (Liber Iudicum 1, 16)

  • abiit autem Judas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema (Liber Iudicum 1, 17)

  • Jebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin habitavitque Jebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in præsentem diem (Liber Iudicum 1, 21)

  • qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii hominem autem illum et omnem cognationem ejus dimiserunt (Liber Iudicum 1, 25)

  • postquam autem confortatus est Israël fecit eos tributarios et delere noluit (Liber Iudicum 1, 28)

  • fuit autem terminus Amorrei ab ascensu Scorpionis Petra et superiora loca (Liber Iudicum 1, 36)

  • mortuus est autem Josue filius Nun famulus Domini centum et decem annorum (Liber Iudicum 2, 8)

  • postquam autem mortuus esset judex revertebantur et multo majora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant (Liber Iudicum 2, 19)

  • addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu ejus (Liber Iudicum 3, 12)

  • obtulitque munera Eglon regi Moab erat autem Eglon crassus nimis (Liber Iudicum 3, 17)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina