Löydetty 4890 Tulokset: Pugna Autem Asor
cum autem esset Josue in agro urbis Hiericho levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium perrexitque ad eum et ait noster es an adversariorum (Liber Iosue 5, 13)
Hiericho autem clausa erat atque munita timore filiorum Israël et nullus egredi audebat aut ingredi (Liber Iosue 6, 1)
septimo autem die sacerdotes tollant septem bucinas quarum usus est in jobeleo et præcedant arcam fœderis septiesque circuibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis (Liber Iosue 6, 4)
præceperat autem Josue populo dicens non clamabitis nec audietur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferamini (Liber Iosue 6, 10)
et septem ex eis septem bucinas quarum in jobeleis usus est præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat (Liber Iosue 6, 13)
die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem sicut dispositum erat septies (Liber Iosue 6, 15)
vos autem cavete ne de his quæ præcepta sunt quippiam contingatis et sitis prævaricationis rei et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur (Liber Iosue 6, 18)
quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum æneorum ac ferri Domino consecretur repositum in thesauris ejus (Liber Iosue 6, 19)
duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Josue ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque quæ illius sunt sicut illi juramento firmastis (Liber Iosue 6, 22)
urbem autem et omnia quæ in ea sunt succenderunt absque argento et auro et vasis æneis ac ferro quæ in ærarium Domini consecrarunt (Liber Iosue 6, 24)
filii autem Israël prævaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios Israël (Liber Iosue 7, 1)
dixit autem Dominus ad Josue ne timeas neque formides tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Ahi ecce tradidi in manu tua regem ejus et populum urbemque et terram (Liber Iosue 8, 1)