Löydetty 4890 Tulokset: Pugna Autem Asor
reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og tradidi mediæ tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan vocatur terra gigantum (Liber Deuteronomii 3, 13)
vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 4, 4)
vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Ægypti ut haberet populum hereditarium sicut est in præsenti die (Liber Deuteronomii 4, 20)
vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu atque dixistis (Liber Deuteronomii 5, 23)
sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris alienos deos coluerisque illos et adoraveris ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas (Liber Deuteronomii 8, 19)
peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens projeci in torrentem qui de monte descendit (Liber Deuteronomii 9, 21)
filii autem Israël castra moverunt ex Beroth filiorum Jacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius ejus Eleazar (Liber Deuteronomii 10, 6)
ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit (Liber Deuteronomii 10, 10)
sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit occide et comede juxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes (Liber Deuteronomii 12, 15)
locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen ejus ibi si procul fuerit occides de armentis et pecoribus quæ habueris sicut præcepi tibi et comedes in oppidis tuis ut tibi placet (Liber Deuteronomii 12, 21)
quæ autem sanctificaveris et voveris Domino tolles et venies ad locum quem elegerit Dominus (Liber Deuteronomii 12, 26)
et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus autem ipse vesceris (Liber Deuteronomii 12, 27)