Mosaico decorativo

Löydetty 4890 Tulokset: Pugna Autem Asor

  • Jesus autem ibat cum illis et cum jam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres (Evangelium secundum Lucam 7, 6)

  • cum autem adpropinquaret portæ civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suæ et hæc vidua erat et turba civitatis multa cum illa (Evangelium secundum Lucam 7, 12)

  • et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge (Evangelium secundum Lucam 7, 14)

  • accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam (Evangelium secundum Lucam 7, 16)

  • cum autem venissent ad eum viri dixerunt Johannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus (Evangelium secundum Lucam 7, 20)

  • in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et cæcis multis donavit visum (Evangelium secundum Lucam 7, 21)

  • dico enim vobis major inter natos mulierum propheta Johanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei major est illo (Evangelium secundum Lucam 7, 28)

  • Pharisæi autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo (Evangelium secundum Lucam 7, 30)

  • rogabat autem illum quidam de Pharisæis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisæi discubuit (Evangelium secundum Lucam 7, 36)

  • videns autem Pharisæus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quæ et qualis mulier quæ tangit eum quia peccatrix est (Evangelium secundum Lucam 7, 39)

  • et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti hæc autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit (Evangelium secundum Lucam 7, 44)

  • osculum mihi non dedisti hæc autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos (Evangelium secundum Lucam 7, 45)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina