Löydetty 4890 Tulokset: Pugna Autem Asor
factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobias et Arabes et Ammanitæ et Azotii quod obducta esset cicatrix muri Hierusalem et quod cœpissent interrupta concludi irati sunt nimis (Liber Nehemiae 4, 7)
dixit autem Judas debilitata est fortitudo portantis et humus nimia est et nos non poterimus ædificare murum (Liber Nehemiae 4, 10)
factum est autem venientibus Judæis qui habitabant juxta eos et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos (Liber Nehemiae 4, 12)
factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum (Liber Nehemiae 4, 15)
ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes qui erant post me non deponebamus vestimenta nostra unusquisque tantum nudabatur ad baptismum (Liber Nehemiae 4, 23)
a die autem illa qua præceperat mihi ut essem dux in terra Juda ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artarxersis regis per annos duodecim ego et fratres mei annonas quæ ducibus debebantur non comedimus (Liber Nehemiae 5, 14)
duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane vino et pecunia cotidie siclos quadraginta sed et ministri eorum depresserant populum ego autem non feci ita propter timorem Dei (Liber Nehemiae 5, 15)
parabatur autem mihi per dies singulos bos unus arietes sex electi exceptis volatilibus et inter dies decem vina diversa et alia multa tribuebam insuper et annonas ducatus mei non quæsivi valde enim erat adtenuatus populus (Liber Nehemiae 5, 18)
factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobia et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod ædificassem ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis (Liber Nehemiae 6, 1)
miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes veni et percutiamus fœdus pariter in viculis in campo Ono ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum (Liber Nehemiae 6, 2)
miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices et respondi eis juxta sermonem priorem (Liber Nehemiae 6, 4)
omnes autem hii terrebant nos cogitantes quod cessarent manus nostræ ab opere et quiesceremus quam ob causam magis confortavi manus meas (Liber Nehemiae 6, 9)