Löydetty 4890 Tulokset: Pugna Autem Asor
fecit autem Josias in Hierusalem phase Domino quod immolatum est quartadecima die mensis primi (Liber II Paralipomenon 35, 1)
Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario templi quod ædificavit Salomon filius David rex Israël nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo ejus Israël (Liber II Paralipomenon 35, 3)
Chonenias autem Semejas etiam et Nathanaël fratres ejus necnon Asabias et Jahihel et Jozabath principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum phase quinque milia pecorum et boves quingentos (Liber II Paralipomenon 35, 9)
sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati unde Levitæ et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis (Liber II Paralipomenon 35, 14)
reliqua autem sermonum Josiæ et misericordiarum ejus quæ lege præcepta sunt Domini (Liber II Paralipomenon 35, 26)
amovit autem eum rex Ægypti cum venisset Hierusalem et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri (Liber II Paralipomenon 36, 3)
reliqua autem verborum Joacim et abominationum ejus quas operatus est et quæ inventa sunt in eo continentur in libro regum Israël et Juda regnavitque Joachin filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 36, 8)
mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens eo quod parceret populo et habitaculo suo (Liber II Paralipomenon 36, 15)
anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Hieremiæ suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum qui jussit prædicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens (Liber II Paralipomenon 36, 22)
protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis filii Gazabar et adnumeravit ea Sasabassar principi Judæ (Liber Esdrae 1, 8)
hii sunt autem filii provinciæ qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Judam unusquisque in civitatem suam (Liber Esdrae 2, 1)
conlocaverunt autem altare super bases suas deterrentibus eos per circuitum populis terrarum et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere (Liber Esdrae 3, 3)