Löydetty 1197 Tulokset: Promisit Terram Moab
profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Jordanem Hierichus sita est (Liber Numeri 22, 1)
dixit ad majores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab (Liber Numeri 22, 4)
perrexerunt seniores Moab et majores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac (Liber Numeri 22, 7)
qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum (Liber Numeri 22, 13)
protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram (Liber Numeri 22, 31)
videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Jacob et consurget virga de Israël et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth (Liber Numeri 24, 17)
morabatur autem eo tempore Israël in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab (Liber Numeri 25, 1)
locuti sunt itaque Moses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Jordanem contra Hierichum ad eos qui erant (Liber Numeri 26, 3)
ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis (Liber Numeri 26, 55)
hic est numerus filiorum Israël qui descripti sunt a Mosen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Jordanem contra Hiericho (Liber Numeri 26, 63)
dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israël (Liber Numeri 27, 12)
si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit juramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit (Liber Numeri 30, 3)