Löydetty 4770 Tulokset: Pro
oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli (Epistula I ad Timotheum 3, 7)
et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes (Epistula I ad Timotheum 3, 10)
prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem (Epistula I ad Timotheum 4, 3)
hæc proponens fratribus bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei et bonæ doctrinæ quam adsecutus es (Epistula I ad Timotheum 4, 6)
nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitæ quæ nunc est et futuræ (Epistula I ad Timotheum 4, 8)
noli neglegere gratiam quæ in te est quæ data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii (Epistula I ad Timotheum 4, 14)
hæc meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus (Epistula I ad Timotheum 4, 15)
volo ergo juveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia (Epistula I ad Timotheum 5, 14)
noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates (Epistula I ad Timotheum 5, 23)
o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiæ (Epistula I ad Timotheum 6, 20)
quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum (Epistula I ad Timotheum 6, 21)
Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitæ quæ est in Christo Jesu (Epistula II ad Timotheum 1, 1)
