Löydetty 4770 Tulokset: Pro
ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ secundum bonum placitum ejus quod proposuit in eo (Epistula ad Ephesios 1, 9)
in quo etiam sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suæ (Epistula ad Ephesios 1, 11)
in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestræ in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto (Epistula ad Ephesios 1, 13)
propterea et ego audiens fidem vestram quæ est in Domino Jesu et dilectionem in omnes sanctos (Epistula ad Ephesios 1, 15)
non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis (Epistula ad Ephesios 1, 16)
Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos (Epistula ad Ephesios 2, 4)
propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne manufacta (Epistula ad Ephesios 2, 11)
quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israël et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo (Epistula ad Ephesios 2, 12)
nunc autem in Christo Jesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi (Epistula ad Ephesios 2, 13)
et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope (Epistula ad Ephesios 2, 17)
superædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Jesu (Epistula ad Ephesios 2, 20)
hujus rei gratia ego Paulus vinctus Christi Jesu pro vobis gentibus (Epistula ad Ephesios 3, 1)
