Löydetty 4770 Tulokset: Pro
et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus et videns eum procidit ad pedes ejus (Evangelium secundum Marcum 5, 22)
et mulier quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim (Evangelium secundum Marcum 5, 25)
et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat (Evangelium secundum Marcum 5, 26)
mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem (Evangelium secundum Marcum 5, 33)
et dicebat eis Jesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua (Evangelium secundum Marcum 6, 4)
et mirabatur propter incredulitatem eorum (Evangelium secundum Marcum 6, 6)
et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen ejus et dicebat quia Johannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo (Evangelium secundum Marcum 6, 14)
alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis (Evangelium secundum Marcum 6, 15)
ipse enim Herodes misit ac tenuit Johannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam (Evangelium secundum Marcum 6, 17)
cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Johannis Baptistæ (Evangelium secundum Marcum 6, 25)
et contristatus rex propter jusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare (Evangelium secundum Marcum 6, 26)
dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent (Evangelium secundum Marcum 6, 36)