Löydetty 391 Tulokset: Principes

  • et ait Hieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba quæ audistis (Liber Ieremiae 26, 12)

  • et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas non est viro huic judicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos (Liber Ieremiae 26, 16)

  • et audivit rex Joachim et omnes potentes et principes ejus verba hæc et quæsivit rex interficere eum et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Ægyptum (Liber Ieremiae 26, 21)

  • postquam egressus est Jechonias rex et domina et eunuchi et principes Juda et Hierusalem et faber et inclusor de Hierusalem (Liber Ieremiae 29, 2)

  • propter malitiam filiorum Israël et filiorum Juda quam fecerunt ad iracundiam me provocantes ipsi et reges eorum principes eorum et sacerdotes et prophetæ eorum vir Juda et habitatores Hierusalem (Liber Ieremiae 32, 32)

  • equidem et semen Jacob et David servi mei proiciam ut non adsumam de semine ejus principes seminis Abraham et Isaac et Jacob reducam enim conversionem eorum et miserebor eis (Liber Ieremiae 33, 26)

  • audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur in eis audierunt igitur et dimiserunt (Liber Ieremiae 34, 10)

  • principes Juda et principes Hierusalem eunuchi et sacerdotes et omnis populus terræ qui transierunt inter divisiones vituli (Liber Ieremiae 34, 19)

  • et Sedeciam regem Juda et principes ejus dabo in manu inimicorum suorum et in manu quærentium animam eorum et in manu exercituum regis Babylonis qui recesserunt a vobis (Liber Ieremiae 34, 21)

  • descendit in domum regis ad gazofilacium scribæ et ecce ibi omnes principes sedebant Elisama scriba et Dalajas filius Semejæ et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Ananiæ et universi principes (Liber Ieremiae 36, 12)

  • miserunt itaque omnes principes ad Baruch Judi filium Nathaniæ filii Selemiæ filii Chusi dicentes volumen ex quo legisti audiente populo sume in manu tua et veni tulit ergo Baruch filius Neriæ volumen in manu sua et venit ad eos (Liber Ieremiae 36, 14)

  • et dixerunt principes ad Baruch vade et abscondere tu et Hieremias et nemo sciat ubi sitis (Liber Ieremiae 36, 19)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina