Mosaico decorativo

Löydetty 1180 Tulokset: Pot

  • exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur (Liber Sapientiae 6, 7)

  • vapor est enim virtutis Dei et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit (Liber Sapientiae 7, 25)

  • et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit (Liber Sapientiae 7, 27)

  • acutus inveniar in judicio et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me (Liber Sapientiae 8, 11)

  • scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia (Liber Sapientiae 9, 11)

  • quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus (Liber Sapientiae 9, 13)

  • sapientiam enim prætereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent (Liber Sapientiae 10, 8)

  • custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia (Liber Sapientiae 10, 12)

  • et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem æternam (Liber Sapientiae 10, 14)

  • non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones (Liber Sapientiae 11, 18)

  • quarum non solum læsura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere (Liber Sapientiae 11, 20)

  • sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuæ sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti (Liber Sapientiae 11, 21)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina