Löydetty 551 Tulokset: Populus
et declinabat populus in die illa ingredi civitatem quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prœlio (Liber II Samuelis 19, 3)
omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israël dicens rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ipse salvavit nos de manu Philisthinorum et nunc fugit de terra propter Absalom (Liber II Samuelis 19, 9)
cumque transisset universus populus et rex Jordanem osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est in locum suum (Liber II Samuelis 19, 39)
transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem populus Juda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo Israël (Liber II Samuelis 19, 40)
Amasa autem conspersus sanguine jacebat in media via vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento ne subsisterent transeuntes propter eum (Liber II Samuelis 20, 12)
salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi (Liber II Samuelis 22, 44)
cumque ascendissent viri Israël ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus ejus et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad cæsorum spolia detrahenda (Liber II Samuelis 23, 10)
et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim (Liber II Samuelis 23, 11)
percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis (Liber II Samuelis 24, 10)
sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus vivat rex Salomon (Liber I Regum 1, 39)
et ascendit universa multitudo post eum et populus canentium tibiis et lætantium gaudio magno et insonuit terra ad clamorem eorum (Liber I Regum 1, 40)
et tamen populus immolabat in excelsis non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in die illo (Liber I Regum 3, 2)
