Löydetty 2807 Tulokset: Populus Israel
rex autem Salomon et omnis multitudo Israël quæ convenerat ad eum gradiebatur cum illo ante arcam et immolabant oves et boves absque æstimatione et numero (Liber I Regum 8, 5)
in arca autem non est aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit fœdus Dominus cum filiis Israël cum egrederentur de terra Ægypti (Liber I Regum 8, 9)
convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiæ Israël omnis enim ecclesia Israël stabat (Liber I Regum 8, 14)
et ait benedictus Dominus Deus Israël qui locutus est ore suo ad David patrem meum et in manibus ejus perfecit dicens (Liber I Regum 8, 15)
a die qua eduxi populum meum Israël de Ægypto non elegi civitatem de universis tribubus Israël ut ædificaretur domus et esset nomen meum ibi sed elegi David ut esset super populum meum Israël (Liber I Regum 8, 16)
voluitque David pater meus ædificare domum nomini Domini Dei Israël (Liber I Regum 8, 17)
confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est stetique pro David patre meo et sedi super thronum Israël sicut locutus est Dominus et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël (Liber I Regum 8, 20)
stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiæ Israël et expandit manus suas in cælum (Liber I Regum 8, 22)
et ait Domine Deus Israël non est similis tui Deus in cælo desuper et super terra deorsum qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo (Liber I Regum 8, 23)
nunc igitur Domine Deus Israël conserva famulo tuo David patri meo quæ locutus es ei dicens non auferetur de te vir coram me qui sedeat super thronum Israël ita tamen si custodierint filii tui viam suam ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo (Liber I Regum 8, 25)
et nunc Deus Israël firmentur verba tua quæ locutus es servo tuo David patri meo (Liber I Regum 8, 26)
ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israël quodcumque oraverint in loco isto et exaudies in loco habitaculi tui in cælo et cum exaudieris propitius eris (Liber I Regum 8, 30)