Löydetty 2807 Tulokset: Populus Israel
et dixit Dominus ad Mosen congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri et duces eos ad ostium tabernaculi fœderis faciesque ibi stare tecum (Liber Numeri 11, 16)
venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israël quos stare fecit circa tabernaculum (Liber Numeri 11, 24)
at ille quid inquit æmularis pro me quis tribuat ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum (Liber Numeri 11, 29)
reversusque est Moses et majores natu Israël in castra (Liber Numeri 11, 30)
surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum qui parum decem choros et siccaverunt eas per gyrum castrorum (Liber Numeri 11, 32)
exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria (Liber Numeri 12, 15)
mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israël singulos de singulis tribubus ex principibus (Liber Numeri 13, 3)
qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israël (Liber Numeri 13, 25)
venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ (Liber Numeri 13, 27)
detraxeruntque terræ quam inspexerant apud filios Israël dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus proceræ staturæ est (Liber Numeri 13, 33)
et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israël dicentes (Liber Numeri 14, 2)
quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël (Liber Numeri 14, 5)