Löydetty 2807 Tulokset: Populus Israel
neque erunt ultra domui Israël in confidentia docentes iniquitatem ut fugiant et sequantur eos et scient quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 29, 16)
in die illo pullulabit cornu domui Israël et tibi dabo apertum os in medio eorum et scient quoniam ego Dominus (Prophetia Ezechielis 29, 21)
ipse et populus ejus cum eo fortissimi gentium adducentur ad disperdendam terram et evaginabunt gladios suos super Ægyptum et implebunt terram interfectis (Prophetia Ezechielis 30, 11)
fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos terra cum induxero super eam gladium et tulerit populus terræ virum unum de novissimis suis et constituerit eum super se speculatorem (Prophetia Ezechielis 33, 2)
quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina et populus non se custodierit veneritque gladius et tulerit de eis animam ille quidem in iniquitate sua captus est sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram (Prophetia Ezechielis 33, 6)
et tu fili hominis speculatorem dedi te domui Israël audiens ergo ex ore meo sermonem adnuntiabis eis ex me (Prophetia Ezechielis 33, 7)
tu ergo fili hominis dic ad domum Israël sic locuti estis dicentes iniquitates nostræ et peccata nostra super nos sunt et in ipsis nos tabescimus quomodo ergo vivere poterimus (Prophetia Ezechielis 33, 10)
dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israël (Prophetia Ezechielis 33, 11)
et dicitis non est recta via Domini unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis domus Israël (Prophetia Ezechielis 33, 20)
fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum Israël loquentes ajunt unus erat Abraham et hereditate possedit terram nos autem multi nobis data est terra in possessionem (Prophetia Ezechielis 33, 24)
et dabo terram in solitudinem et desertum et deficiet superba fortitudo ejus et desolabuntur montes Israël eo quod nullus sit qui per eos transeat (Prophetia Ezechielis 33, 28)
et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum (Prophetia Ezechielis 33, 31)