Löydetty 2807 Tulokset: Populus Israel
fugeruntque filii Israël Judam et tradidit eos Deus in manu eorum (Liber II Paralipomenon 13, 16)
percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta milia virorum fortium (Liber II Paralipomenon 13, 17)
humiliatique sunt filii Israël in tempore illo et vehementissime confortati filii Juda eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum (Liber II Paralipomenon 13, 18)
et persecutus est eos Asa et populus qui cum eo erat usque Gerar et ruerunt Æthiopes usque ad internicionem quia Domino cædente contriti sunt et exercitu illius prœliante tulerunt ergo spolia multa (Liber II Paralipomenon 14, 13)
transibunt autem multi dies in Israël absque Deo vero et absque sacerdote doctore et absque lege (Liber II Paralipomenon 15, 3)
cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israël et quæsierint eum repperient (Liber II Paralipomenon 15, 4)
congregavitque universum Juda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum confugerant ex Israël videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo (Liber II Paralipomenon 15, 9)
si quis autem inquit non quæsierit Dominum Deum Israël moriatur a minimo usque ad maximum a viro usque ad mulierem (Liber II Paralipomenon 15, 13)
excelsa autem derelicta sunt in Israël attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus (Liber II Paralipomenon 15, 17)
anno autem tricesimo sexto regni ejus ascendit Baasa rex Israël in Judam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa (Liber II Paralipomenon 16, 1)
fœdus inter me et te est pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto fœdere quod habes cum Baasa rege Israël facias eum a me recedere (Liber II Paralipomenon 16, 3)
quo conperto Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israël qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et universas urbes muratas Nepthalim (Liber II Paralipomenon 16, 4)