Löydetty 2807 Tulokset: Populus Israel
sex enim mensibus ibi moratus est Joab et omnis Israël donec interimerent omne masculinum in Idumea (Liber I Regum 11, 16)
eratque adversarius Israël cunctis diebus Salomonis et hoc est malum Adad et odium contra Israël regnavitque in Syria (Liber I Regum 11, 25)
et ait ad Hieroboam tolle tibi decem scissuras hæc enim dicit Dominus Deus Israël ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus (Liber I Regum 11, 31)
porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israël (Liber I Regum 11, 32)
te autem adsumam et regnabis super omnia quæ desiderat anima tua erisque rex super Israël (Liber I Regum 11, 37)
si igitur audieris omnia quæ præcepero tibi et ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et præcepta mea sicut fecit David servus meus ero tecum et ædificabo tibi domum fidelem quomodo ædificavi David et tradam tibi Israël (Liber I Regum 11, 38)
dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israël quadraginta anni sunt (Liber I Regum 11, 42)
venit autem Roboam in Sychem illuc enim congregatus erat omnis Israël ad constituendum eum regem (Liber I Regum 12, 1)
miseruntque et vocaverunt eum venit ergo Hieroboam et omnis multitudo Israël et locuti sunt ad Roboam dicentes (Liber I Regum 12, 3)
qui ait eis ite usque ad tertium diem et revertimini ad me cumque abisset populus (Liber I Regum 12, 5)
venit ergo Hieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia sicut locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die tertia (Liber I Regum 12, 12)
videns itaque populus quod noluisset eos audire rex respondit ei dicens quæ nobis pars in David vel quæ hereditas in filio Isai in tabernacula tua Israël nunc vide domum tuam David et abiit Israël in tabernacula sua (Liber I Regum 12, 16)