Löydetty 1892 Tulokset: Poder De Deus
permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israël et domus David servi ejus permanens coram eo (Liber I Paralipomenon 17, 24)
tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut ædificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te (Liber I Paralipomenon 17, 25)
nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficia (Liber I Paralipomenon 17, 26)
dixitque David ad Deum nonne ego sum qui jussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur (Liber I Paralipomenon 21, 17)
cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo ejus (Liber I Paralipomenon 22, 18)
dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo et habitationem Hierusalem usque in æternum (Liber I Paralipomenon 23, 25)
hæ vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut præcepit Dominus Deus Israël (Liber I Paralipomenon 24, 19)
omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres (Liber I Paralipomenon 25, 5)
Deus autem dixit mihi non ædificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis (Liber I Paralipomenon 28, 3)
sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei ut essem rex super Israël in sempiternum de Juda enim elegit principes porro de domo Juda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël (Liber I Paralipomenon 28, 4)
dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini (Liber I Paralipomenon 28, 20)
locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus autem grande est neque enim homini præparatur habitatio sed Deo (Liber I Paralipomenon 29, 1)