Löydetty 309 Tulokset: Pharao decem pestes

  • respondit Moses coram Domino ecce filii Israël non me audiunt et quomodo audiet me Pharao præsertim cum sim incircumcisus labiis (Liber Exodus 6, 12)

  • locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israël et ad Pharao regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti (Liber Exodus 6, 13)

  • hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Ægypti ut educant filios Israël de Ægypto iste Moses et Aaron (Liber Exodus 6, 27)

  • et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Ægypti omnia quæ ego loquor tibi (Liber Exodus 6, 29)

  • et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao (Liber Exodus 6, 30)

  • cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron tolle virgam tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in colubrum (Liber Exodus 7, 9)

  • ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut præceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis ejus quæ versa est in colubrum (Liber Exodus 7, 10)

  • vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptias et arcana quædam similiter (Liber Exodus 7, 11)

  • feceruntque ita Moses et Aaron sicut præceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis ejus quæ versa est in sanguinem (Liber Exodus 7, 20)

  • dixitque Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao et dices ad eum hæc dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 8, 1)

  • vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino (Liber Exodus 8, 8)

  • videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut præceperat Dominus (Liber Exodus 8, 15)


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina