Löydetty 96 Tulokset: Paulus Felix accusatio

  • dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices (Actus Apostolorum 23, 5)

  • sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducæorum et altera Pharisæorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisæus sum filius Pharisæorum de spe et resurrectione mortuorum ego judicor (Actus Apostolorum 23, 6)

  • et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis jussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra (Actus Apostolorum 23, 10)

  • vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi (Actus Apostolorum 23, 17)

  • et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi (Actus Apostolorum 23, 18)

  • semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione (Actus Apostolorum 24, 3)

  • respondit autem Paulus annuente sibi præside dicere ex multis annis esse te judicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam (Actus Apostolorum 24, 10)

  • distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos (Actus Apostolorum 24, 22)

  • post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quæ erat Judæa vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quæ est in Jesum Christum (Actus Apostolorum 24, 24)

  • disputante autem illo de justitia et castitate et de judicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te (Actus Apostolorum 24, 25)

  • biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam præstare Judæis Felix reliquit Paulum vinctum (Actus Apostolorum 24, 27)

  • dixit autem Paulus ad tribunal Cæsaris sto ubi me oportet judicari Judæis non nocui sicut tu melius nosti (Actus Apostolorum 25, 10)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina