Löydetty 1208 Tulokset: Pater Et Filius
sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum (Evangelium secundum Lucam 15, 30)
et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma (Evangelium secundum Lucam 16, 24)
et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei (Evangelium secundum Lucam 16, 27)
at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis jerit ad eos pænitentiam agent (Evangelium secundum Lucam 16, 30)
nam sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua (Evangelium secundum Lucam 17, 24)
secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur (Evangelium secundum Lucam 17, 30)
dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra (Evangelium secundum Lucam 18, 8)
ait Jesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahæ (Evangelium secundum Lucam 19, 9)
venit enim Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat (Evangelium secundum Lucam 19, 10)
David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius ejus est (Evangelium secundum Lucam 20, 44)
et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen væ illi homini per quem traditur (Evangelium secundum Lucam 22, 22)
et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum (Evangelium secundum Lucam 22, 29)