Löydetty 1208 Tulokset: Pater Et Filius
profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur (Liber Numeri 10, 18)
in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai (Liber Numeri 10, 19)
porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel (Liber Numeri 10, 20)
moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud (Liber Numeri 10, 22)
in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur (Liber Numeri 10, 23)
et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis (Liber Numeri 10, 24)
novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai (Liber Numeri 10, 25)
in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran (Liber Numeri 10, 26)
et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan (Liber Numeri 10, 27)
statim Josue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos (Liber Numeri 11, 28)
cui respondit Dominus si pater ejus spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur (Liber Numeri 12, 14)
at vero Josue filius Nun et Chaleb filius Jepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua (Liber Numeri 14, 6)