Mosaico decorativo

Löydetty 8616 Tulokset: Pó

  • adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinæ hordiaciæ non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiæ est et oblatio investigans adulterium (Liber Numeri 5, 15)

  • cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput ejus et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiæ ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit (Liber Numeri 5, 18)

  • adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ in quas maledicta congessi (Liber Numeri 5, 19)

  • sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero (Liber Numeri 5, 20)

  • his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur (Liber Numeri 5, 21)

  • ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen (Liber Numeri 5, 22)

  • tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius (Liber Numeri 5, 25)

  • pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas (Liber Numeri 5, 26)

  • quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquæ maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo (Liber Numeri 5, 27)

  • quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos (Liber Numeri 5, 28)

  • ista est lex zelotypiæ si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit (Liber Numeri 5, 29)

  • vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent (Liber Numeri 6, 3)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina