Löydetty 8616 Tulokset: Pó
nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro (Epistula ad Colossenses 3, 8)
nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus ejus (Epistula ad Colossenses 3, 9)
subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos (Epistula ad Colossenses 3, 13)
et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote (Epistula ad Colossenses 3, 15)
mulieres subditæ estote viris sicut oportet in Domino (Epistula ad Colossenses 3, 18)
ut manifestem illud ita ut oportet me loqui (Epistula ad Colossenses 4, 4)
sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere (Epistula ad Colossenses 4, 6)
testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciæ et qui Hierapoli (Epistula ad Colossenses 4, 13)
et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas (Epistula ad Colossenses 4, 17)
cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 7)
ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 3)
quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 9)