Löydetty 8616 Tulokset: Pó
cum impleret autem Johannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cujus non sum dignus calciamenta pedum solvere (Actus Apostolorum 13, 25)
cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento (Actus Apostolorum 13, 29)
David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem (Actus Apostolorum 13, 36)
notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi justificari (Actus Apostolorum 13, 38)
tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos judicastis æternæ vitæ ecce convertimur ad gentes (Actus Apostolorum 13, 46)
sic enim præcepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terræ (Actus Apostolorum 13, 47)
multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiæ suæ dante signa et prodigia fieri per manus eorum (Actus Apostolorum 14, 3)
divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Judæis quidam vero cum apostolis (Actus Apostolorum 14, 4)
sacerdos quoque Jovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante januas adferens cum populis volebat sacrificare (Actus Apostolorum 14, 12)
quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes (Actus Apostolorum 14, 13)
et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de cælo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et lætitia corda vestra (Actus Apostolorum 14, 16)
circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben (Actus Apostolorum 14, 19)