Löydetty 8616 Tulokset: Pó
dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Jesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis (Evangelium secundum Ioannem 8, 19)
dixit ergo iterum eis Jesus ego vado et quæretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire (Evangelium secundum Ioannem 8, 21)
dicebant ergo Judæi numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire (Evangelium secundum Ioannem 8, 22)
responderunt ei semen Abrahæ sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis (Evangelium secundum Ioannem 8, 33)
respondit eis Jesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati (Evangelium secundum Ioannem 8, 34)
responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Jesus si filii Abrahæ estis opera Abrahæ facite (Evangelium secundum Ioannem 8, 39)
quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum (Evangelium secundum Ioannem 8, 43)
responderunt igitur Judæi et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et dæmonium habes (Evangelium secundum Ioannem 8, 48)
respondit Jesus ego dæmonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me (Evangelium secundum Ioannem 8, 49)
respondit Jesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est (Evangelium secundum Ioannem 8, 54)
respondit Jesus neque hic peccavit neque parentes ejus sed ut manifestetur opera Dei in illo (Evangelium secundum Ioannem 9, 3)
me oportet operari opera ejus qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari (Evangelium secundum Ioannem 9, 4)