Löydetty 8616 Tulokset: Pó
ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph de domo David et nomen virginis Maria (Evangelium secundum Lucam 1, 27)
et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei (Evangelium secundum Lucam 1, 35)
quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum (Evangelium secundum Lucam 1, 37)
quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus (Evangelium secundum Lucam 1, 49)
fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui (Evangelium secundum Lucam 1, 51)
deposuit potentes de sede et exaltavit humiles (Evangelium secundum Lucam 1, 52)
et respondens mater ejus dixit nequaquam sed vocabitur Johannes (Evangelium secundum Lucam 1, 60)
et postulans pugillarem scripsit dicens Johannes est nomen ejus et mirati sunt universi (Evangelium secundum Lucam 1, 63)
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo (Evangelium secundum Lucam 1, 66)
ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnate (Evangelium secundum Lucam 2, 5)
et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo (Evangelium secundum Lucam 2, 10)
et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in præsepio (Evangelium secundum Lucam 2, 12)