Mosaico decorativo

Löydetty 8616 Tulokset: Pó

  • Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum dabatque eis legumina. (Prophetia Danielis 1, 16)

  • Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur introduxit eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor. (Prophetia Danielis 1, 18)

  • Responderuntque Chaldæi regi Syriace Rex in sempiternum vive dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus. (Prophetia Danielis 2, 4)

  • Et respondens rex ait Chaldæis Sermo recessit a me nisi indicaveritis mihi somnium, et coniecturam eius, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur. (Prophetia Danielis 2, 5)

  • Responderunt secundo, atque dixerunt Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus. (Prophetia Danielis 2, 7)

  • Respondit rex, et ait Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo. (Prophetia Danielis 2, 8)

  • Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini. (Prophetia Danielis 2, 9)

  • Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo. (Prophetia Danielis 2, 10)

  • Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, (Prophetia Danielis 2, 15)

  • Et ipse mutat tempora, et ætates transfert regna, atque constituit dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam (Prophetia Danielis 2, 21)

  • Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est Sapientes Babylonis ne perdas introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo. (Prophetia Danielis 2, 24)

  • Respondit rex, et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius? (Prophetia Danielis 2, 26)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina