Löydetty 8616 Tulokset: Pó
et primitiva omnium primogenitorum et omnia libamenta ex omnibus quæ offeruntur sacerdotum erunt et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti ut reponat benedictionem domui suæ (Prophetia Ezechielis 44, 30)
viginti quinque autem milia longitudinis et decem milia latitudinis erunt Levitis qui ministrant domui ipsi possidebunt viginti gazofilacia (Prophetia Ezechielis 45, 5)
et possessionem civitatis dabitis quinque milia latitudinis et longitudinis viginti quinque milia secundum separationem sanctuarii omni domui Israël (Prophetia Ezechielis 45, 6)
principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii et in possessionem civitatis contra faciem separationis sanctuarii et contra faciem possessionis urbis a latere maris usque ad mare et a latere orientis usque ad orientem longitudinem autem juxta unamquamque partium a termino occidentali usque ad terminum orientalem (Prophetia Ezechielis 45, 7)
de terra erit ei possessio in Israël et non depopulabuntur ultra principes populum meum sed terram dabunt domui Israël secundum tribus eorum (Prophetia Ezechielis 45, 8)
hæc dicit Dominus Deus sufficiat vobis principes Israël iniquitatem et rapinas intermittite et judicium et justitiam facite separate confinia vestra a populo meo ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 45, 9)
siclus autem viginti obolos habeat porro viginti sicli et viginti quinque sicli et quindecim sicli minam facient (Prophetia Ezechielis 45, 12)
omnis populus terræ tenebitur primitiis his principi in Israël (Prophetia Ezechielis 45, 16)
et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato et ponet in postibus domus et in quattuor angulis crepidinis altaris et in postibus portæ atrii interioris (Prophetia Ezechielis 45, 19)
et faciet princeps in die illa pro se et pro universo populo terræ vitulum pro peccato (Prophetia Ezechielis 45, 22)
hæc dicit Dominus Deus porta atrii interioris quæ respicit ad orientem erit clausa sex diebus in quibus opus fit die autem sabbati aperietur sed et in die kalendarum aperietur (Prophetia Ezechielis 46, 1)
et intrabit princeps per viam vestibuli portæ de foris et stabit in limine portæ et facient sacerdotes holocaustum ejus et pacifica ejus et adorabit super limen portæ et egredietur porta autem non claudetur usque ad vesperam (Prophetia Ezechielis 46, 2)