Mosaico decorativo

Löydetty 8616 Tulokset: Pó

  • ego vero discoperui Esau revelavi abscondita ejus et celari non poterit vastatum est semen ejus et fratres ejus et vicini ejus et non erit (Liber Ieremiae 49, 10)

  • ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem præponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo (Liber Ieremiae 49, 19)

  • ad Damascum confusa est Emath et Arfad quia auditum pessimum audierunt turbati sunt in mari sollicitudine quiescere non potuit (Liber Ieremiae 49, 23)

  • et pavere faciam Ælam coram inimicis suis et in conspectu quærentium animam eorum et adducam super eos malum iram furoris mei dicit Dominus et emittam post eos gladium donec consumam eos (Liber Ieremiae 49, 37)

  • et ponam solium meum in Ælam et perdam inde reges et principes ait Dominus (Liber Ieremiae 49, 38)

  • quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quæ ponet terram ejus in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt (Liber Ieremiae 50, 3)

  • in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient filii Israël ipsi et filii Juda simul ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quærent (Liber Ieremiae 50, 4)

  • in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et adponentur ad Dominum fœdere sempiterno quod nulla oblivione delebitur (Liber Ieremiae 50, 5)

  • grex perditus factus est populus meus pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in collem transierunt obliti sunt cubilis sui (Liber Ieremiae 50, 6)

  • disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis a facie gladii columbæ unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient (Liber Ieremiae 50, 16)

  • in diebus illis et in tempore illo ait Dominus quæretur iniquitas Israël et non erit et peccatum Juda et non invenietur quoniam propitius ero eis quos reliquero (Liber Ieremiae 50, 20)

  • super terram dominantium ascende et super habitatores ejus visita dissipa et interfice quæ post eos sunt ait Dominus et fac juxta omnia quæ præcepi tibi (Liber Ieremiae 50, 21)


"Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito." São Padre Pio de Pietrelcina