Mosaico decorativo

Löydetty 8616 Tulokset: Pó

  • Johannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta postulabant ut ea quæ per illos significabantur implerem (Liber II Maccabaeorum 11, 17)

  • quæcumque igitur regi potuerunt perferri exposui et quæ res permittebat concessit (Liber II Maccabaeorum 11, 18)

  • audivimus Judæos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Græcorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua (Liber II Maccabaeorum 11, 24)

  • miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Judæorum salutem (Liber II Maccabaeorum 11, 34)

  • sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehennæ filius sed et Hieronimus et Demofon super hos et Nicanor cypriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete (Liber II Maccabaeorum 12, 2)

  • venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant gladio peremit (Liber II Maccabaeorum 12, 6)

  • Jamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis ducentis quadraginta (Liber II Maccabaeorum 12, 9)

  • adgressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumseptam quæ a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen Caspin (Liber II Maccabaeorum 12, 13)

  • Macchabeus autem invocato magno mundi principe qui sine arietibus et machinis temporibus Jesu præcipitavit Hiericho inruit ferociter muris (Liber II Maccabaeorum 12, 15)

  • ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatri et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur eo quod multorum ex Judæis parentes haberet ac fratres quos morte ejus decipi eveniret (Liber II Maccabaeorum 12, 24)

  • post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machinæ multæ et telorum erat adparatus (Liber II Maccabaeorum 12, 27)

  • sed cum Omnipotentem invocassent qui potestate vires hostium confregit ceperunt civitatem et ex eis qui intus erant viginti quinque milia prostraverunt (Liber II Maccabaeorum 12, 28)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina