Mosaico decorativo

Löydetty 8616 Tulokset: Pó

  • erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium hujus victoriæ celebratum est cum Judith (Liber Iudith 16, 24)

  • post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Judith magna facta est in Bethulia et præclarior erat universæ terræ Israël (Liber Iudith 16, 25)

  • luxitque illam omnis populus diebus septem (Liber Iudith 16, 29)

  • in omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israël et post mortem ejus annis multis (Liber Iudith 16, 30)

  • dies autem victoriæ hujus festivitatem ab Hebræis in numero dierum sanctorum accepit et colitur a Judæis ex illo tempore usque in præsentem diem (Liber Iudith 16, 31)

  • ut ostenderet divitias gloriæ regni sui ac magnitudinem atque jactantiam potentiæ suæ multo tempore centum videlicet et octoginta diebus (Liber Esther 1, 4)

  • cumque implerentur dies convivii invitavit omnem populum qui inventus est Susis a maximo usque ad minimum et septem diebus jussit convivium præparari in vestibulo horti et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat (Liber Esther 1, 5)

  • et pendebant ex omni parte tentoria ærii coloris et carpasini et hyacinthini sustentata funibus byssinis atque purpureis qui eburneis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur lectuli quoque aurei et argentei super pavimentum zmaragdino et pario stratum lapide dispositi erant quod mira varietate pictura decorabat (Liber Esther 1, 6)

  • bibebant autem qui invitati erant aureis poculis et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur vinum quoque ut magnificentia regia dignum erat abundans et præcipuum ponebatur (Liber Esther 1, 7)

  • nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum sed sic rex statuerat præponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet (Liber Esther 1, 8)

  • itaque die septimo cum rex esset hilarior et post nimiam potionem incaluisset mero præcepit Mauman et Bazatha et Arbona et Bagatha et Abgatha et Zarath et Charchas septem eunuchis qui in conspectu ejus ministrabant (Liber Esther 1, 10)

  • ut introducerent reginam Vasthi coram rege posito super caput ejus diademate et ostenderet cunctis populis et principibus illius pulchritudinem erat enim pulchra valde (Liber Esther 1, 11)


"A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo." São Padre Pio de Pietrelcina