Mosaico decorativo

Löydetty 8616 Tulokset: Pó

  • timuerunt illi vehementer et dixerunt ecce duo reges non potuerunt stare coram eo et quomodo nos valebimus resistere (Liber II Regum 10, 4)

  • miserunt ergo præpositus domus et præfectus civitatis et majores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus quæcumque jusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque tibi placet fac (Liber II Regum 10, 5)

  • rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis et obœditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Hiezraël porro filii regis septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur (Liber II Regum 10, 6)

  • cumque venissent litteræ ad eos tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cofinis et miserunt ad eum in Hiezraël (Liber II Regum 10, 7)

  • venit autem nuntius et indicavit ei dicens adtulerunt capita filiorum regis qui respondit ponite ea duos acervos juxta introitum portæ usque mane (Liber II Regum 10, 8)

  • cumque diluxisset egressus est et stans dixit ad omnem populum justi estis si ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum quis percussit omnes hos (Liber II Regum 10, 9)

  • invenit fratres Ahaziæ regis Juda dixitque ad eos quinam estis vos at illi responderunt fratres Ahaziæ sumus et descendimus ad salutandos filios regis et filios reginæ (Liber II Regum 10, 13)

  • dixitque ad eum veni mecum et vide zelum meum pro Domino et inpositum currui suo (Liber II Regum 10, 16)

  • congregavit ergo Hieu omnem populum et dixit ad eos Ahab coluit Baal parum ego autem colam eum amplius (Liber II Regum 10, 18)

  • nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos ejus et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui non veniat sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit non vivet porro Hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet cultores Baal (Liber II Regum 10, 19)

  • porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo non enim recessit a peccatis Hieroboam qui peccare fecerat Israël (Liber II Regum 10, 31)

  • eratque cum ea in domo Domini clam sex annis porro Athalia regnavit super terram (Liber II Regum 11, 3)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina