Mosaico decorativo

Löydetty 8616 Tulokset: Pó

  • et portaverunt arcam Domini et tabernaculum fœderis et omnia vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo et ferebant ea sacerdotes et Levitæ (Liber I Regum 8, 4)

  • in arca autem non est aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit fœdus Dominus cum filiis Israël cum egrederentur de terra Ægypti (Liber I Regum 8, 9)

  • et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam impleverat enim gloria Domini domum Domini (Liber I Regum 8, 11)

  • a die qua eduxi populum meum Israël de Ægypto non elegi civitatem de universis tribubus Israël ut ædificaretur domus et esset nomen meum ibi sed elegi David ut esset super populum meum Israël (Liber I Regum 8, 16)

  • ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram si enim cælum et cæli cælorum te capere non possunt quanto magis domus hæc quam ædificavi (Liber I Regum 8, 27)

  • ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israël quodcumque oraverint in loco isto et exaudies in loco habitaculi tui in cælo et cum exaudieris propitius eris (Liber I Regum 8, 30)

  • si fugerit populus tuus Israël inimicos suos quia peccaturus est tibi et agentes pænitentiam et confitentes nomini tuo venerint et oraverint et deprecati te fuerint in domo hac (Liber I Regum 8, 33)

  • exaudi in cælo et dimitte peccatum populi tui Israël et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum (Liber I Regum 8, 34)

  • exaudi eos in cælo et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israël et ostende eis viam bonam per quam ambulent et da pluviam super terram tuam quam dedisti populo tuo in possessionem (Liber I Regum 8, 36)

  • fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut corruptus ær aurugo lucusta rubigo et adflixerit eum et inimicus ejus portas obsidens omnis plaga universa infirmitas (Liber I Regum 8, 37)

  • cuncta devotatio et inprecatio quæ acciderit omni homini de populo tuo Israël si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac (Liber I Regum 8, 38)

  • insuper et alienigena qui non est de populo tuo Israël cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum audietur enim nomen tuum magnum et manus tua fortis et brachium tuum (Liber I Regum 8, 41)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina