Löydetty 8616 Tulokset: Pó
et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium meum et ipse regnabit pro me illique præcipiam ut sit dux super Israël et super Judam (Liber I Regum 1, 35)
et respondit Banajas filius Jojadæ regi dicens amen sic loquatur Dominus Deus domini mei regis (Liber I Regum 1, 36)
descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banajas filius Jojadæ et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion (Liber I Regum 1, 38)
sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus vivat rex Salomon (Liber I Regum 1, 39)
et ascendit universa multitudo post eum et populus canentium tibiis et lætantium gaudio magno et insonuit terra ad clamorem eorum (Liber I Regum 1, 40)
responditque Jonathan Adoniæ nequaquam dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem (Liber I Regum 1, 43)
misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banajam filium Jojadæ et Cherethi et Felethi et inposuerunt eum super mulam regis (Liber I Regum 1, 44)
tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël Abner filio Ner et Amasa filio Jether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem prœlii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus et in calciamento suo quod erat in pedibus ejus (Liber I Regum 2, 5)
et ingressus est Adonias filius Aggith ad Bethsabee matrem Salomonis quæ dixit ei pacificusne ingressus tuus qui respondit pacificus (Liber I Regum 2, 13)
tu inquit nosti quia meum erat regnum et me proposuerat omnis Israël sibi in regem sed translatum est regnum et factum est fratris mei a Domino enim constitutum est ei (Liber I Regum 2, 15)
et ille ait precor ut dicas Salomoni regi neque enim negare tibi quicquam potest ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem (Liber I Regum 2, 17)
venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia et surrexit rex in occursum ejus adoravitque eam et sedit super thronum suum positus quoque est thronus matri regis quæ sedit ad dexteram ejus (Liber I Regum 2, 19)