Löydetty 8616 Tulokset: Pó
dixitque mulier quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei et locutus est rex verbum istud ut peccet et non reducat ejectum suum (Liber II Samuelis 14, 13)
nunc igitur veni ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc præsente populo et dixit ancilla tua loquar ad regem si quo modo faciat rex verbum ancillæ suæ (Liber II Samuelis 14, 15)
et respondens rex dixit ad mulierem ne abscondas a me verbum quod te interrogo dixitque mulier loquere domine mi rex (Liber II Samuelis 14, 18)
et ait rex numquid manus Joab tecum est in omnibus istis respondit mulier et ait per salutem animæ tuæ domine mi rex nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quæ locutus est dominus meus rex servus enim tuus Joab ipse præcepit mihi et ipse posuit in os ancillæ tuæ omnia verba hæc (Liber II Samuelis 14, 19)
porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israël et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula (Liber II Samuelis 14, 25)
et quando tondebatur capillum semel autem in anno tondebatur quia gravabat eum cæsaries ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico (Liber II Samuelis 14, 26)
et respondit Absalom ad Joab misi ad te obsecrans ut venires ad me et mitterem te ad regem ut diceres ei quare veni de Gessur melius mihi erat ibi esse obsecro ergo ut videam faciem regis quod si memor est iniquitatis meæ interficiat me (Liber II Samuelis 14, 32)
igitur post hæc fecit sibi Absalom currum et equites et quinquaginta viros qui præcederent eum (Liber II Samuelis 15, 1)
et mane consurgens Absalom stabat juxta introitum portæ et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium vocabat Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui respondens ajebat ex una tribu Israël ego sum servus tuus (Liber II Samuelis 15, 2)
respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni et justi sed non est qui te audiat constitutus a rege dicebatque Absalom (Liber II Samuelis 15, 3)
post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem vadam et reddam vota mea quæ vovi Domino in Hebron (Liber II Samuelis 15, 7)
porro cum Absalom jerunt ducenti viri de Hierusalem vocati euntes simplici corde et causam penitus ignorantes (Liber II Samuelis 15, 11)