Löydetty 8616 Tulokset: Pó
noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos (Liber I Samuelis 8, 19)
et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini (Liber I Samuelis 8, 21)
et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non erat vir de filiis Israël melior illo ab umero et sursum eminebat super omnem populum (Liber I Samuelis 9, 2)
dixitque Saul ad puerum suum ecce ibimus quid feremus ad virum panis defecit in sitarciis nostris et sportulam non habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud (Liber I Samuelis 9, 7)
rursum puer respondit Sauli et ait ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti demus homini Dei ut indicet nobis viam nostram (Liber I Samuelis 9, 8)
quæ respondentes dixerunt illis hic est ecce ante te festina nunc hodie enim venit in civitate quia sacrificium est hodie populo in excelso (Liber I Samuelis 9, 12)
ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec ille veniat quia ipse benedicit hostiæ et deinceps comedunt qui vocati sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis eum (Liber I Samuelis 9, 13)
hac ipsa quæ nunc est hora cras mittam ad te virum de terra Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israël et salvabit populum meum de manu Philisthinorum quia respexi populum meum venit enim clamor eorum ad me (Liber I Samuelis 9, 16)
cumque aspexisset Samuhel Saulem Dominus ait ei ecce vir quem dixeram tibi iste dominabitur populo meo (Liber I Samuelis 9, 17)
accessit autem Saul ad Samuhelem in medio portæ et ait indica oro mihi ubi est domus videntis (Liber I Samuelis 9, 18)
et respondit Samuhel Sauli dicens ego sum videns ascende ante me in excelsum ut comedatis mecum hodie et dimittam te mane et omnia quæ sunt in corde tuo indicabo tibi (Liber I Samuelis 9, 19)
respondens autem Saul ait numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem istum (Liber I Samuelis 9, 21)