Löydetty 8616 Tulokset: Pó
mandatum hoc quod ego præcipio tibi hodie non supra te est neque procul positum (Liber Deuteronomii 30, 11)
nec in cælo situm ut possis dicere quis nostrum ad cælum valet conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque opere conpleamus (Liber Deuteronomii 30, 12)
neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod præceptum est (Liber Deuteronomii 30, 13)
considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum et e contrario mortem et malum (Liber Deuteronomii 30, 15)
ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et custodias mandata illius et cærimonias atque judicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 30, 16)
prædico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris in terra ad quam Jordane transmisso ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 30, 18)
testes invoco hodie cælum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum (Liber Deuteronomii 30, 19)
et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie non possum ultra egredi et ingredi præsertim cum et Dominus dixerit mihi non transibis Jordanem istum (Liber Deuteronomii 31, 2)
Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Josue iste transibit ante te sicut locutus est Dominus (Liber Deuteronomii 31, 3)
vocavitque Moses Josue et dixit ei coram omni Israël confortare et esto robustus tu enim introduces populum istum in terram quam daturum se patribus eorum juravit Dominus et tu eam sorte divides (Liber Deuteronomii 31, 7)
scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam fœderis Domini et cunctis senioribus Israhelis (Liber Deuteronomii 31, 9)
præcepitque eis dicens post septem annos anno remissionis in sollemnitate tabernaculorum (Liber Deuteronomii 31, 10)