Mosaico decorativo

Löydetty 8616 Tulokset: Pó

  • in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam (Liber Deuteronomii 10, 1)

  • et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca (Liber Deuteronomii 10, 2)

  • scripsitque in tabulis juxta id quod prius scripserat verba decem quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi (Liber Deuteronomii 10, 4)

  • reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quæ hucusque ibi sunt sicut mihi præcepit Dominus (Liber Deuteronomii 10, 5)

  • eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam fœderis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 10, 8)

  • quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio ejus est sicut promisit ei Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 10, 9)

  • dixitque mihi vade et præcede populum ut ingrediatur et possideat terram quam juravi patribus eorum ut traderem eis (Liber Deuteronomii 10, 11)

  • et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur (Liber Deuteronomii 10, 15)

  • quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera (Liber Deuteronomii 10, 17)

  • ama itaque Dominum Deum tuum et observa præcepta ejus et cærimonias judicia atque mandata omni tempore (Liber Deuteronomii 11, 1)

  • ut custodiatis universa mandata illius quæ ego hodie præcipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini (Liber Deuteronomii 11, 8)

  • multoque in ea vivatis tempore quam sub juramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem (Liber Deuteronomii 11, 9)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina