Löydetty 8616 Tulokset: Pó
surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquæ inposuit scapulæ ejus tradiditque puerum et dimisit eam quæ cum abisset errabat in solitudine Bersabee (Liber Genesis 21, 14)
et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus jacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit (Liber Genesis 21, 16)
eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus ejus ad Abraham Deus tecum est in universis quæ agis (Liber Genesis 21, 22)
jura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meæ sed juxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terræ in qua versatus es advena (Liber Genesis 21, 23)
respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi præter hodie (Liber Genesis 21, 26)
quæ postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum (Liber Genesis 22, 1)
dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos (Liber Genesis 22, 5)
tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul (Liber Genesis 22, 6)
dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti (Liber Genesis 22, 7)
veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo ædificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum (Liber Genesis 22, 9)
et ecce angelus Domini de cælo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum (Liber Genesis 22, 11)
levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio (Liber Genesis 22, 13)