Mosaico decorativo

Löydetty 8616 Tulokset: Pó

  • mulier si quippiam voverit et se constrinxerit juramento quæ est in domo patris sui et in ætate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et juramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit (Liber Numeri 30, 4)

  • quicquid pollicita est et juravit opere conplebit (Liber Numeri 30, 5)

  • sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et juramenta ejus irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater (Liber Numeri 30, 6)

  • sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes ejus verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus (Liber Numeri 30, 9)

  • si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat (Liber Numeri 30, 12)

  • sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem ejus (Liber Numeri 30, 16)

  • ulciscere prius filios Israël de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum (Liber Numeri 31, 2)

  • statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis (Liber Numeri 31, 3)

  • ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt (Liber Numeri 31, 9)

  • et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israël reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Hiericho (Liber Numeri 31, 12)

  • nonne istæ sunt quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus (Liber Numeri 31, 16)

  • et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur (Liber Numeri 31, 23)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina