Löydetty 358 Tulokset: Oro
et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti ejus et veste purpurea circumdederunt eum (Evangelium secundum Ioannem 19, 2)
stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus et soror matris ejus Maria Cleopæ et Maria Magdalene (Evangelium secundum Ioannem 19, 25)
sacerdos quoque Jovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante januas adferens cum populis volebat sacrificare (Actus Apostolorum 14, 12)
disputabat igitur in synagoga cum Judæis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant (Actus Apostolorum 17, 17)
quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo (Actus Apostolorum 23, 16)
ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia (Actus Apostolorum 24, 4)
commendo autem vobis Phœbem sororem nostram quæ est in ministerio ecclesiæ quæ est Cenchris (Epistula ad Romanos 16, 1)
salutate Filologum et Juliam Nereum et sororem ejus et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos (Epistula ad Romanos 16, 15)
quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in ejusmodi in pace autem vocavit nos Deus (Epistula I ad Corinthios 7, 15)
numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas (Epistula I ad Corinthios 9, 5)
omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam (Epistula I ad Corinthios 9, 25)
et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu (Epistula ad Philippenses 1, 9)