Löydetty 97 Tulokset: Opere

  • et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa homines autem regionis illius erant filii Jemini (Liber Iudicum 19, 16)

  • reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël ad quem venisti et sub cujus confugisti alas (Liber Ruth 2, 12)

  • servos etiam vestros et ancillas et juvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo (Liber I Samuelis 8, 16)

  • pænitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte (Liber I Samuelis 15, 11)

  • et scalpsit cherubin et palmas et celaturas valde eminentes operuitque omnia lamminis aureis opere quadro ad regulam (Liber I Regum 6, 35)

  • et in anno undecimo mense bul ipse est mensis octavus perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus ædificavitque eam annis septem (Liber I Regum 6, 38)

  • et domuncula in qua sedetur ad judicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiæ Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum (Liber I Regum 7, 8)

  • et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat septena versuum retiacula in capitello uno et septena retiacula in capitello altero (Liber I Regum 7, 17)

  • capitella autem quæ erant super capita columnarum quasi opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum (Liber I Regum 7, 19)

  • et plantavit lucum et addidit Ahab in opere suo inritans Dominum Deum Israël super omnes reges Israël qui fuerant ante eum (Liber I Regum 16, 33)

  • et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quæ præcepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus Moses (Liber II Regum 21, 8)

  • filium mulieris de filiabus Dan cujus pater Tyrius fuit qui noverit operari in auro et argento et ære et ferro et marmore et lignis in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino et qui sciat celare omnem scalpturam et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui (Liber II Paralipomenon 2, 14)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina