Löydetty 1192 Tulokset: Ope
nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet neque præputium sed fides quæ per caritatem operatur (Epistula ad Galatas 5, 6)
manifesta autem sunt opera carnis quæ sunt fornicatio inmunditia luxuria (Epistula ad Galatas 5, 19)
ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei (Epistula ad Galatas 6, 10)
in quo etiam sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suæ (Epistula ad Ephesios 1, 11)
et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos qui credidimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus (Epistula ad Ephesios 1, 19)
quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in cælestibus (Epistula ad Ephesios 1, 20)
in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus secundum principem potestatis æris hujus spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiæ (Epistula ad Ephesios 2, 2)
non ex operibus ut ne quis glorietur (Epistula ad Ephesios 2, 9)
ipsius enim sumus factura creati in Christo Jesu in operibus bonis quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus (Epistula ad Ephesios 2, 10)
nunc autem in Christo Jesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi (Epistula ad Ephesios 2, 13)
et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope (Epistula ad Ephesios 2, 17)
cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus (Epistula ad Ephesios 3, 7)