Löydetty 1192 Tulokset: Ope
omnes autem hii terrebant nos cogitantes quod cessarent manus nostræ ab opere et quiesceremus quam ob causam magis confortavi manus meas (Liber Nehemiae 6, 9)
memento Domine mei pro Tobia et Sanaballat juxta opera eorum talia sed et Noadiæ prophetæ et ceterorum prophetarum qui terrebant me (Liber Nehemiae 6, 14)
et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas (Liber Nehemiae 7, 71)
et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni vindemiæ quoque et olei adferemus sacerdotibus ad gazofilacium Dei nostri et decimam partem terræ nostræ Levitis ipsi Levitæ decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum (Liber Nehemiae 10, 37)
et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaja filius Jeroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariæ filius Phessur filius Melchiæ (Liber Nehemiae 11, 12)
et Sabathai et Jozabed super opera quæ erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum (Liber Nehemiae 11, 16)
cumque esset junior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere (Liber Thobis 1, 4)
quoniam non obœdivimus præceptis tuis et traditi sumus in direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in inproperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos (Liber Thobis 3, 4)
eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui (Liber Thobis 3, 7)
sed in oratione persistens lacrimis deprecabatur Dominum ut ab isto inproperio liberaret eam (Liber Thobis 3, 11)
peto Domine ut de vinculo inproperii hujus absolvas me aut certe desuper terra eripias me (Liber Thobis 3, 15)
quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat (Liber Thobis 4, 15)