Mosaico decorativo

Löydetty 754 Tulokset: Omnis

  • hæc dicit Dominus ecce aquæ ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem ejus urbem et habitatores ejus clamabunt homines et ululabit omnis habitator terræ (Liber Ieremiae 47, 2)

  • omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus conligatio et super omne dorsum cilicium (Liber Ieremiae 48, 37)

  • super omnia tecta Moab et in plateis ejus omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 38)

  • et erit Idumea deserta omnis qui transibit per eam stupebit et sibilabit super omnes plagas ejus (Liber Ieremiae 49, 17)

  • ab ira Domini non habitabitur sed redigetur tota in solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit et sibilabit super universis plagis ejus (Liber Ieremiae 50, 13)

  • stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio ejus nec est spiritus in eis (Liber Ieremiae 51, 17)

  • propterea ecce dies veniunt et visitabo super sculptilia Babylonis et omnis terra ejus confundetur et universi interfecti ejus cadent in medio ejus (Liber Ieremiae 51, 47)

  • factum est autem in anno nono regni ejus in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus ejus adversum Hierusalem et obsederunt eam et ædificaverunt contra eam munitiones in circuitu (Liber Ieremiae 52, 4)

  • persecutus est autem exercitus Chaldeorum regem et adprehenderunt Sedeciam in deserto quod est juxta Hiericho et omnis comitatus ejus diffugit ab eo (Liber Ieremiae 52, 8)

  • VAV et egressus est a filia Sion omnis decor ejus facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascuam et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis (Lamentationes 1, 6)

  • CAPH omnis populus ejus gemens et quærens panem dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine considera quoniam facta sum vilis (Lamentationes 1, 11)

  • ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia nomen tuum invocatum est super Israël et super genus ipsius (Liber Baruch 2, 15)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina